Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Atheniensium classes demersae et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta,

tot tam opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero cum recentissimae memoriae rex, tum ante omnia, quae virtus ei fortunaque sua dederat, beneficiis in populum Romanum insignis.

ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam

268
illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret,

praemittit Syracusanos, qui intra praesidia Romana, ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni inpellerent hostis ad dedendam urbem.

tenebant Achradinae portas murosque maxume transfugae, quibus nulla erat per condiciones veniae spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi.

itaque Marcellus postquam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri iussit. tumulus est in extrema parte urbis aversus a mari viaeque ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode situs ad commeatus excipiendos.

praeerat huic arci Philodemus Argius ab Epicyde impositus; ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni cum longo sermone habito dilatus per esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.

cum is diem de die differret, dum Hippocrates atque Himilco admoverent castra legionesque, haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse Marcellus,

ut Euryalum neque tradi neque capi vidit posse, inter Neapolim et Tycham — nomina ea partium urbis et instar urbium sunt — posuit castra timens, ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles avidus praedae non posset.