Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones spe aut vi aut dolo arcis Tarentinae potiundae; quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter prodi id oppidum ratus.
ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad venerunt querentes simul orantesque. quibus
265
magnifice respondit et antea se solvisse obsidionem et nunc adventum suum consules non laturos.cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam iam duplici fossa valloque cinctam potuerunt.