Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
prima legio et sinistra ala in primo instructae, et in longitudinem porrecta acies.
clamantibus tribunis nihil introrsus roboris ac virium esse et, quacumque impetum fecissent hostis, perrupturos, nihil, quod salutare esset, non modo ad animum sed ne ad aures quidem admittebat.
et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat. ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere.
dux, stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantis suos videt, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit;
cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumventa acies eo usque est caesa, ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia amplius evaserint. castris hostes potiti sunt.
hae clades super aliam alia Romam cum essent nuntiatae, ingens quidem et luctus et pavor civitatem cepit; sed tamen, quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commovebantur.
legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium,