Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui signo dato simul omnes e latebris existerent, et Magonem ac duo ferme milia equitum, qua fugam inclinaturam credebat, omnia itinera insidere iubet. his nocte praeparatis prima luce in aciem copias educit.

nec Fulvius est cunctatus, non tam sua ulla spe quam militum impetu fortuito tractus. itaque eadem teneritate, qua processum in aciem est, instruitur ipsa acies ad libidinem militum forte procurrentium consistentiumque, quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum.

prima legio et sinistra ala in primo instructae, et in longitudinem porrecta acies.

clamantibus tribunis nihil introrsus roboris ac virium esse et, quacumque impetum fecissent hostis, perrupturos, nihil, quod salutare esset, non modo ad animum sed ne ad aures quidem admittebat.

et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat. ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere.

dux, stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantis suos videt, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit;

cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumventa acies eo usque est caesa, ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia amplius evaserint. castris hostes potiti sunt.