Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum praetores creati Cn. Fulvius Flaccus, C. Claudius Nero, M. Iunius Silanus, P. Cornelius Sulla. comitiis perfectis dictator magistratu abiit.

aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen. huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas esset,

“si me” inquit “omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo.” tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est, ut tribuni repente incepto destiterint.

aedilicia largitio haec fuit: ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti et diem unum instaurati, et centeni congii olei in vicos singulos dati.

L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus aediles plebei aliquot matronas apud populum

238
probri accusarunt, quasdam ex eis damnatas in exilium egerunt.

ludi plebei per biduum instaurati et Iovis epulum fuit ludorum causa.

Q. Fulvius Flaccus tertium Appius Claudius consulatum ineunt.

et praetores provincias sortiti sunt P. Cornelius Sulla urbanam et peregrinam, quae duorum ante sors fuerat, Cn. Fulvius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Iunius Silanus Tuscos.