Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postquam in conspectum venere, “provoco te” inquit “ad pugnam, Crispine,” Badius; “conscendamus equos summotisque allis, uter bello melior sit, decernamus.”

ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse, in quibus virtutem ostendant: se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram violet;

conversusque abibat. enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem

260
appellans simulantemque parcere, cui sciat parem se non esse.

si parum publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.

nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum hosti cum hoste, cuius patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset.