Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una res; sed in bello nihil tam leve est, quod non magnae interdum rei momentum faciat.

T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospitio iunctus. creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.

is tum Badius progressus ante stationes, quae pro porta stabant, vocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum privati iuris, paulum a ceteris processit.