Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum haud procul castris Romanis; ibi paucis verbis transigi rem posse, ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit.
Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias praecipitatur.
hostes subito exorti, et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adiungit.
tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque, ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute.
reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem?
id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur,
Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui victimam prae se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solacium suae morti inventurum.