Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant,

corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum inpunita defectio esset.

ceterum ne Beneventum sine praesidio esset, et ut ad subita belli, si Hannibal, quod haud dubitabant, ad opem ferendam sociis venisset, equitis vim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura venire iubent: legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.

Graccho, priusquam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est:

ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt.

ob id cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac tertium tradunt adlapsos libatoque iocinere intactos angues abisse.

cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit.