Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ex his stativis regressus

249
ad inspiciendum, quod opus aliquantum opinione eius celerius creverat, spem cepit etiam arcem expugnari posse. et est non altitudine, ut cetera, tuta, sed loco posita et ab urbe muro tantum ac fossa divisa. iam machinationum omni genere

et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum, ut nocte ex inproviso opera hostium invaderent. alia disiecerunt, alia igni corruperunt. isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.

reliqua erat in obsidione spes nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paeneinsula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi.

Hannibal convocatis principibus Tarentinis omnes praesentis difficultates exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei, donec mari hostes potiantur.

quod si naves sint, quibus commeatus invehi prohibeat, extemplo aut arce cessuros aut dedituros se hostis.

adsentiebantur Tarentini; ceterum ei, qui consilium adferret, opem quoque in rem adferendam censebant esse.

Punicas enim naves ex Sicilia accitas id posse facere; suas, quae sinu exiguo intus inclusae essent, cum claustra portus hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare evasuras?

“evadent” inquit Hannibal; “multa, quae inpedita natura sunt, consilio expediuntur. urbem in campo sitam habetis. planae et satis latae viae patent in omnis partis.

via, quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est, plaustris transveham naves haud magna mole. et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur; et illinc mari, hinc terra circumsedebimus arcem, immo brevi aut relictam ab hostibus aut cum ipsis hostibus capiemus.”

haec oratio non spem modo effectus sed etiam ducis admirationem fecit. contracta extemplo undique plaustra iunctaque inter se, et machinae ad subducendas naves

250
munitumque iter, quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset.

iumenta inde et homines contracti, et opus inpigre coeptum; paucosque post dies instructa ac parata circumvehitur arcem et ante os — ipsum ancoras iacit.