Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
plurimi in fossam praecipitavere, occisique sunt plures in fuga quam in pugna.
inde opus nullo prohibente fieri coeptum: fossa ingens ducta, et vallum intra erigitur; modicoque post intervallo murum etiam eadem regione addere parat, ut vel sine praesidio tueri se adversus Romanos possent.
reliquit tamen modicum praesidium, simul ut in perficiendo muro adiuvaret. ipse profectus cum ceteris copiis ad Galaesum flumen — quinque milia ab urbe abest — posuit castra.
ex his stativis regressus
et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum, ut nocte ex inproviso opera hostium invaderent. alia disiecerunt, alia igni corruperunt. isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.
reliqua erat in obsidione spes nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paeneinsula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi.
Hannibal convocatis principibus Tarentinis omnes praesentis difficultates exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei, donec mari hostes potiantur.