Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cum, qui est summus in civitate dux, eum legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis, quo minus ita omnia gerat administretque, ut tempora postulabunt belli;
nobis autem in apparatu ipso ac
quoniam, quales viros creare vos consules deceat, satis est dictum, restat, ut pauca de eis, in quos praerogativae favor inclinavit, dicam.
M. Aemilius Regillus flamen est Quirinalis, quem neque mittere a sacris neque retinere possumus, ut non deum aut belli deseramus curam.
Otacilius sororis meae filiam uxorem atque ex ea liberos habet; ceterum non ea vestra in me maioresque meos merita sunt, ut non potiorem privatis necessitudinibus rem publicam habeam.
quilibet nautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest; ubi saeva orta tempestas est ac turbato mari rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est.
non tranquillo navigamus, sed iam aliquot procellis submersi paene sumus; itaque, quis ad gubernacula sedeat, summa cura providendum ac praecavendum vobis est in minore te experti, T. Otacili, re sumus; sane, cur ad maiora tibi fidamus, documenti quicquam dedisti.