Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes, cur te potissimum ducem Hannibali hosti opponamus?
si consul esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrum censeremus, nec tu id indignari posses, aliquem in civitate Romana meliorem bello haberi quam te. magis nullius interest quam tua, T. Otacili, non imponi cervicibus tuis onus, sub quo concidas.
ego magnopere suadeo moneoque, eodem animo, quo, si stantibus vobis in acie armatis repente deligendi duo imperatores essent, quorum ductu atque auspicio dimicaretis,
hodie quoque consules creetis,
lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla, sed ad praecavendas similes clades utilia documento sunt. praeco, Aniensem iuniorum in suffragium revoca.”
cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum velle vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit et,
quia in urbem non inierat protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri.
interim praerogativa suffragium init, creatique in ea consules Q. Fabius Maximus quartum M. Marcellus tertium. eosdem consules ceterae centuriae sine variatione ulla dixerunt.
et praetor unus refectus Q. Fulvius Flaccus, novi alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius, qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus.