Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit, ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.

clamore et tumultu audito in Dinomenem iam dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulneribus evasit.

fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est. interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia.

incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari;

189

ipse adversus Syracusana consilia ad provinciae regnique fines omnia convertit praesidia.

exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque inposuit.

inde Romam comitiorum causa veniens in eum quem primum diem habuit comitia edixit atque ex itinere praeter urbem in campum descendit.

eo die cum sors praerogativae Aniensi iuniorum exisset, eaque T. Otacilium Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus:

“Si aut pacem in Italia aut id bellum eumque hostem haberemus, in quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studies, quae in campum ad mandandos, quibus velitis, honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis;