Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum.
index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit; qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro
postremo, cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur,
victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, — nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse — ,socios ignobiles quosdam viros ab latere tyranni,
quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium, adiectique poenae ceteri iuxta insontes.
consciorum nemo cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut fugit; tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.
ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo dubie ad defectionem res spectabat;