Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus
Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti, quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa.
Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam venerunt.
ita Arpi sine clade — ullius praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos.
Hispanis duplicia cibaria dari iussa; operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est.
cum consul alter in Apulia alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quae super Suessulam erant, venerunt, stationi militum, qui essent, dixerunt:
conloqui sese cum praetore velle. Cn. Fulvius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi, quae postularent, audivit — nihil autem aliud petebant, quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur — , in fidem omnes accepti.
et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum. amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquantur. —
Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit; solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio vico inde et templis Fortunae ac matris Matutae.
et extra portam late vagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.
eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res prosperae essent multosque et veteres reciperent socios et novos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt.
Syphax erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus:
ad eum centuriones tres legatos miserunt, qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urguere bello Carthaginienses, gratam rem fore
grata ea legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex conparatione tam ordinatae disciplinae animum advertit.
tum primum, ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent, oravit, ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris resisteret. rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis habilem;
ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos. sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse.
et ad id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia, velut forte congregata turba, soluta ac temeraria esse.