Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
porta ibi humilis et angusta erat infrequenti via per desertam partem urbis. eam portam scalis prius murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare, ut ceterae copiae admoverentur:
parata omnia atque instructa sese habiturum. ea inpigre facta, et quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adiuvit.
imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit sonitusque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit.
postquam portam tenebant cornicines in via paribus intervallis dispositos canere iubent, ut consulem excirent.
id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.
tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce.
praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt.