Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum tam prosperae res in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum annum sub hostium potestate esse.

itaque id oppidum vi pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis, quos ex iis vis reliquerat belli, restituerunt;

et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.

haec in Hispania Q. Fabio M. Claudio consulibus gesta.

Romae cum tribuni plebis novi magistratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a M. Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est.

quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu moverant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam. sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere dimissique fuerant.

ne lustrum perficerent, mors prohibuit P. Furi. M. Atilius magistratu se abdicavit. —

228

consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule. creati consules ambo absentes Q. Fabius Maximus, consulis filius, et Ti. Sempronius Gracchus iterum.

praetores fiunt duo, qui tum aediles curules erant, P. Sempronius Tuditanus et Cn. Fulvius et M. Atilius et M. Aemilius Lepidus.

ludos scenicos per quadriduum eo anno primum factos ab curulibus aedilibus memoriae proditur.

aedilis Tuditanus hic erat, qui ad Cannas pavore aliis in tanta clade torpentibus per medios hostes duxit.