Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore advenisset.
primo ad Castrum Album — locus est insignis caede magni Hamilcaris — castra Romani habuere.
arx erat munita et convexerant ante frumentum; tamen, quia omnia
eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto advenit, contraque castra Romana trans omnes consedere. P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa
visenda fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur.
Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis, ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit.
Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum expugnaturi.
Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra — cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit.
supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. ita ab Iliturgi recessum est.
Bigerra inde urbs — socii et hi Romanorum erant — a Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine certamine adveniens Cn. Scipio solvit.