Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
diem insequentem quievere, dum praefectus iuventutem Apolloniatium armaque
silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus castra hostium adeo neglecta atque aperta intravit, ut satis constaret prius mille hominum vallum intrasse, quam quisquam sentiret, ac, si caede abstinuissent, pervenire ad tabernaculum regium potuisse.
caedes proximorum portae excitavit hostes; inde tantus terror pavorque omnis occupavit,
ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit. eodem et alia turba effusa est.
paulo minus tria milia in castris aut capta aut occisa;
plus tamen hominum aliquanto captum quam caesum est. castris direptis Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia, quae oppugnandae urbi conparata erant, ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere;
cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est. haec cum Oricum essent nuntiata, M. Valerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset.