Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

intenti ergo omnes armatique signum expectabitis. ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham.

cum toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam invadite ac sternite omnia ferro et cavete quicquam supersit, cuius aut vis aut fraus timeri possit.

vos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis volentes propitii adsitis, si vitandae, non inferendae fraudis causa hoc consilii capimus.

pluribus vos, milites, hortarer, si cum armatis dimicatio futura esset; inermes, incautos ad satietatem trucidabitis; et consulis castra in propinquo sunt, ne quid ab Himilcone et Carthaginiensibus timeri possit.”

ab hac adhortatione dimissi corpora curant. postero die alii

223
aliis locis ad obsidenda itinera claudendosque oppositi exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt.

ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius ac potestatem esse,

non suam, et pleraque eadem, quae pridie, dixisset, et primo sensim ac pars reddere claves, dein iam una voce id omnes iuberent cunctantique et differenti ferociter minitarentur nec viderentur ultra vim ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum,