Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
itaque die ac nocte iuxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant, nec ab armis aut loco suo miles abscedebat.
quod ubi Hennensium principes iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii animadverterunt nulli occasioni fraudis Romanum patere,
palam ac vi rati agendum urbem arcemque suae potestatis aiunt debere esse, si liberi in societatem, non servi in custodiam traditi essent Romanis.
itaque claves portarum reddi sibi aequom censent: bonis sociis fidem suam maximum vinculum esse, et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si volentes ac non coacti mansissent in amicitia.
ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab imperatore suo clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius, qui commisisset.
praesidio decedere apud Romanos capital esse, et nece liberorum etiam suorum eam parentes noxam sanxisse. consulem Marcellum procul esse:
ad eum mitterent legatos, cuius iuris atque arbitrii res esset. se vero negare illi missuros testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam libertatis suae quaesituros.
tum Pinarius: at illi, si ad consulem gravarentur mittere, sibi saltem darent populi concilium, ut sciretur, utrum paucorum ea denuntiatio
postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, convocatis militibus “credo ego vos audisse, milites,” inquit, “quem ad modum praesidia Romana ab Siculis circumventa et oppressa sint per hos dies.
eam vos fraudem deum primo benignitate dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis. utinam relicum tempus nec patiendo infanda nec faciendo traduci posset!
haec occulta in cautio est, qua usi adhuc sumus; cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam claves reposcunt; quas simul tradiderimus, Carthaginiensium extemplo Henna erit, foediusque hic trucidabimur, quam Murgantiae praesidium interfectum est.