Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides,
tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.
expertique, quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem nancti ex eo numero, qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis, quae ad falso nuntiata erant,
auctoremque se exhibendo ac velut visa, quae dubia erant, narrando concitaret iras hominum.
huic non apud volgum modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus movit.
itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere. sed non ab iisdem omnis timere eosdem odisse, ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum;
praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque cautiores esse.