Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
praevenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus. die uno Suessulam a Calibus, cum Vulturnus amnis traicientem moratus esset, contenderat;
inde proxima nocte sex milia peditum equites quingentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit.
et uti a consule omnia inpigre facta sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.
isdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur, venit, et ad Beneventum velut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit.
qui
ibi contionem militum habuit. legiones magna ex parte volonum habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri quam postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en umquam liberi militaturi essent,
scripseratque senatui, non tam quid desiderarent, quam quid meruissent: bona fortique opera eorum se ad diem usum, neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter libertatem deesse.
de eo permissum ipsi erat, faceret, quod e re publica duceret esse. itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus venisse eis libertatis, quam diu sperassent, potiundae.
postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset.
qui caput hostis rettulisset eum se extemplo liberum iussurum esse; qui loco cessisset, in eum servili supplicio animadversurum;