Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
pauci magis taciti probarent constantem fidem quam probatam tueri auderent, dubio in speciem consensu fit ad Poenos deditio.
L. Atilio praefecto praesidii quique cum eo milites Romani erant, clam in portum deductis atque impositis in navis, ut Regium deveherentur, Hamilcarem Poenosque ea condicione, ut foedus extemplo aequis legibus fieret, in urbem acceperunt.
cuius rei prope non servata fides deditis est, cum Poenus dolo dimissum Romanum incusaret, Locrenses profugisse ipsum causarentur.
insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus morari aut deferre naves in posset. et eos quidem, quos sequebantur, non sunt adepti; alias a Messana traicientis freto Regium naves conspexerunt.
milites erant Romani a Claudio praetore missi ad obtinendam urbem praesidio. itaque Regio extemplo abscessum est.
Locrensibus iussu Hannibalis data pax ut liberi suis
sic a freto Poeni reducti frementibus Bruttiis, quod Regium ac Locros, quas urbes direpturos se destinaverant, intactas reliquissent.