Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut militari disciplina esse, sed, ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris instructum.

unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante.

solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum —

hortus erat posticis aedium partibus — pervenerunt, “Consilium” inquit “adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo maiore dignitate et gratia fituri simus Campani, quam umquam fuimus.”

cum mirabundus pater, quidnam id esset consilii, quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat.

ego” inquit “sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles.”

quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis,

quae audiebat, interesset, amens metu “ ego te,” inquit “fili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque, ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda