Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat.
huic tum pater iuveni Hannibalem deprecando magis quam purgando placavit,
victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre vocari iussit, cui convivio neminem Campanum praeterquam hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus erat.
epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut militari disciplina esse, sed, ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris instructum.
unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante.
solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum —
hortus erat posticis aedium partibus — pervenerunt, “Consilium” inquit “adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo maiore dignitate et gratia fituri simus Campani, quam umquam fuimus.”