Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
palam vociferatus est, deinde, ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus, quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent, forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se.
haec — nec enim occulta agebantur — cum relata Hannibali essent, primo misit, qui vocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus conprehendi hominem vinctumque adtrahi ad sese iussit.
veritus deinde, ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse, praemisso nuntio ad Marium Blossium praetorem Campanum postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio.
Marius contione advocata edicit, ut frequentes cum ac liberis obviam irent Hannibali. ab universis id non oboedienter modo sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi tot iam victoriis clarum imperatorem, factum est.
Decius Magius nec obviam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, privato se tenuit: in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque.
Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum, ne quid eo die seriae rei gereret diemque et ipse adventu suo festum laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat,
tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei consumpsit.
Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuviumque, inclutos nobilitate ac divitiis.
eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps
abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat.