Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ibi rem summam agi cernentes, convenerunt.
itaque eruptione e castris pugnatum est. sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa ab Romanis.
tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero, quam ipsi erant,
Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis.
tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.