Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt praesidiumque miseris simul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos, ut socios haberes, dignos duxisti, haud indignos iudicas, quos in fidem receptos tuearis.”
ad ea Hannibal respondit, omnia simul facere Hirpinos Samnitesque, et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque.
indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo, ni inpetraretur, tum denique querendum frustra opem inploratam.
exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. iis populandis et militem suum repleturum
quod ad bellum Romanum attineret si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum quoque se memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum.
cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit;
eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit. castris procul positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt, quam quae a legatis sociorum audierat.
nihil enim Marcellus ita egerat, ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset: explorato cum firmisque praesidiis, tuto receptu praedatum ierat, omniaque velut adversus praesentem Hannibalem cauta provisaque fuerant.
tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare, quae apud hostes fierent.
ex his Hanno cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur.
Hannibalis virtutem fortunamque extollit, populi Romani obterit senescentem cum viribus maiestatem.