Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit,

ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.

itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt:

“hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi, quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. postquam iis parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus;

a quo relicti pacem necessariam accepimus, fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus, quo tu in Italiam venisti.

tua nos non magis virtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remisisti, ita conciliavit tibi, ut te salvo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus.

at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati, ut M. Marcellus, non Hannibal vicisse ad Cannas videatur, glorienturque

173
Romani te ad unum modo ictum vigentem velut aculeo misso torpere.

per annos centum cum populo Romano bellum gessimus nullo externo adiuti nec duce nec exercitu, nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires quam suis viribus nos defendit.