Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quam si plebis ibi
tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire, ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
ad contemptum legum magistratuum senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua verecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium.
id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium vetustum multas familias claras ac potentis Romanis miscuerat,
et, cum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum erant trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.
horum parentes cognatique aegre pervicerunt, ut legati ad consulem Romanum mitterentur. ii nondum Canusium profectum, sed Venusiae paucis ac semiermibus consulem invenerunt, quam poterat maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum.
et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque.