Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
praesidium ibi armatum se habituros, ne quid ab Romano Poenove periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati.
interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra.
ibi quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat, ut tirones — ea maxima pars volonum erant — adsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos.
inter quae maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi, liber voloni sese exaequari sineret;
omnis satis honestos generososque ducerent, quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum.
ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus
haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt, quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset et quid iis ipsi respondissent:
triduo post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum.
Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere et manere intra muros, ipse pridie, quam statum sacrificium Campanis esset, Cumas movet castra.