Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
interim Carthaginem unde Mago, frater Hanniballs, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta navium longarum,
nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius provinciae populos ad Romanos defecisse.
erant, qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam averterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit:
parvum ibi exercitum Romanum esse; veterem praetorem inde A. Cornelium provinciae peritum decedere, novum expectari;
ad hoc fessos iam animos Sardorum esse
haec clandestina legatio per principes missa erat, maxime rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat.
his nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt,
in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum, quantum Magoni, decernunt.
et Romae consoles transactis rebus quae in urbe agendae erant, movebant iam sese ad bellum.
Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit, et Q. Fabius, consulto prius senatu, ut frumenta omnes ex agris ante kal. Iunias primas in urbes munitas conveherent;