Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et viginti quinque naves datae, quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset.
par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda.
C. Terentio proconsuli negotium datum, ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset.
et T. Otacilius Crassus postquam aedem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio, qui classi praeesset, missus.
in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant,
inter quos Philippus, Macedonum rex, eo magis, quod propior Italiae ac mari Ionio discretus erat.
is ubi fama accepit
postquam tertia iam pugna victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt.
inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem circa Luceriam castra habentem.