Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
plebei ludi aedilium M. Aureli Cottae et M. Claudi Marcelli ter instaurati. circumacto tertio anno Punici belli Ti. Sempronius consul idibus Martiis magistratum init.
praetores Q. Fulvius Flaccus, qui antea bis consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam sortem in iuris dictione habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardiniam sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit,
quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.
senatus, quo die primum est in Capitolio consultus,
decrevit, ut eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim exigeretur, ex quo praesens omnibus militibus daretur, praeterquam qui milites ad Cannas fuissent.
de exercitibus ita
quae ibi legiones essent — erant autem Cannensis maxime exercitus — , eas Appius Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret, quaeque in Sicilia essent, Romam deportarentur.
ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones.
ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus.
taciti primo expectaverant homines uti consul comitia collegae creando haberet; deinde, ubi ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus.