Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

erumpunt igitur agmine e castris tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit.

itaque et ipse Hasdrubal collem satis arduum, flumine etiam obiecto tutum, copias subducit et praemissam levem armaturam equitesque palatos eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens castra vallo permunit.

in hoc alterno pavore certamina aliquot sunt contracta; nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti.

155

postquam neque elicere Poenum ad certamen obversati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat,

urbem Ascuam, quo finis hostium ingrediens Hasdrubal frumentum commeatusque alios convexerat, vi capiunt circa agro potiuntur; nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri.

quam ubi neglegentiam ex re ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites, ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra.

quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est.