Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cum honesta utilibus cedunt, descendit edixitque, qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolvi iussurum.
ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur.
Hannibal Capua recepta cum iterum Neapolitanorum
in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum, quae pati aut timere possent, praetermissurus.
senatus, ac maxime primores eius, in societate Romana cum fide perstare; plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo. neque auctores defectionis deerant.
itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, obsecundando dilationem inveniunt.
placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare.
ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum Marcellum Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque, quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram, ni subveniatur;
concedendo plebei senatum, ubi velint, defecturos se, ne deficere praefestinarent, effecisse.
Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit, interim celari, quae secum acta essent, spemque omnem auxilii Romani.
ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montis Nolam pervenit.
sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset.
ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit — M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus — , Neapoli quoque sicut Nola omissa petit Nuceriam.