Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse;

occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta cepisse, binacastra expugnasse; ex quattuor consulibus duos occidisse, ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse; magistrum equitum,

quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem numquam cominiserit,

137
unicum haberi imperatorem;

Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos; Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse.

pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi haberique.

ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit, ut metientibus dimidium supra tris modios explesse sint quidam auctores;

fama tenuit, quae propior vero est, plus fuisse modio, adiecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equites, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne.

summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuvandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra;