Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet.

ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis — et pleraeque cavae sunt viae sinusque occulti — , quacumque apte poterat, disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantis obequitare portis iussit.

in quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumventa est; nec evasisset quisquam,

ni mare propinquum et procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium.

aliquot tamen eo proelio nobiles iuvenes capti caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit.

ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.

inde Capuam flectit iter luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.