Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod numquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum et equitum M. Minucium Rufum;

iisque negotium abi senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe ac penatibus dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.

Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spoletium venit.

inde cum perpopulato agro oppugnare adortus esset, cum magna caede suorum repulsus, coniectans ex unius coloniae prospere temptatae viribus, quanta moles Romanae urbis esset, in agrum Picenum avertit iter non copia solum omnis.

generis frugum abundantem sed refertum praeda, quam effuse avidi atque egentes rapiebant.

ibi per dies aliquot stativa habita, refectusque miles hibernis itineribus ac palustri via proelioque magis ad eventum secundo quam levi aut facili adfectus.

ubi satis quietis datum praeda ac populationibus magis quam otio aut requie gaudentibus, profectus Praetutianum Hadrianumque agrum, Marsos inde Marrucinosque et Paelignos devastat circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae regionem.