Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
matronae vagae per vias quae repens clades adlata quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur. et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud
“pugna” inquit “ victi sumus.” et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte copiarum caesum,
superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste.
quot casus exercitus ruerant, tot in curas abstracti animi eorum erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule neruerant, ignorantium, quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet, quid aut speret aut timeat.