Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes pavori obstabant: per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alios alii praecipitantur.

pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umerisque extare possunt, sese inmergunt. fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam inpulerit,

quae ubi inmensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.

sex milia ferme primi agminis per adversos

68
hostis eruptione inpigre facta, ignari omnium, quae post se agerentur,

e saltu evasere, et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae estet, neque scire nec perspicere prae caligine poterant.

inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa nebula diem, tum liquida iam luce montes campique res stratamque ostendere foede Romanam aciem.

itaque, ne in conspectos procul inmitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt.