Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
postero die, cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt;
quae Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes coniecti.
haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. quindecim milia Romanorum in acie caesa;
decem. milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere;
duo milia quingenti hostium in acie, multi postea ex vulneribus periere. multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis;
ego, praeterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui.
Hannibal captivorum qui Latii nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit.
Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus.