Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset, qui aderant, et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio
audendum agendum, non consultandum ait in tanto malo irent secum extemplo armati, qui rem publicam salva vellent;
nulla verius, quam ubi ea cogitentur, castra esse.
pergit ire sequentibus paucis in Metelli, et cum concilium ibi iuvenum, de quibus erat, invenisset, stricto super capita gladio “ mei animi sententia” inquit,
“ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque civem Romanum deserere patiar;
si sciens fallo, me Iuppiter optimus maximus, domum, familiam remque meam pessimo leto adficiat.
in haec verba, Cacili, iures postulo ceterique, qui adestis; qui non iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat.”