Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
fors conglobabat et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
tris ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est.
eum et robora virorum sequebantur et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, inpigre ferebat opem;
insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, Insuber eques — Ducario nomen erat — facie quoque noscitans consulem “En” inquit “hic est,” popularibus suis “qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus! iam ego hanc victimam manibus peremptorum foede civium dabo.” subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit, obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere.
magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes pavori obstabant: per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alios alii praecipitantur.
pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umerisque extare possunt, sese inmergunt. fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam inpulerit,
quae ubi inmensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.