Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum arreptis scutis, quae passim inter acervos caesorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Romanam aciem, tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem aliquanto pavorem ac tumultum fecerunt.

cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium esset, Hasdrubal, qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat,

ad persequendos passim fugientis mittit, Hispanos et Gallos equites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna adiungit.

parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat,

tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem ad regendum equum vires deficiebant.

tum nuntianti cuidam, iussisse consulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem ferunt “ mallem, vinctos mihi traderet.” equitum pedestre proelium,

quale iam dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent, quos pellere non poterant.

pepulerunt tamen iam paucos superantis et labore ac vulneribus fessos. inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant.

Cn. Lentulus tribunus militum cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset,

“L. Aemili,” inquit “quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere.

ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est.”

110
ad ea consul:

“tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave frustra miserando exiguum e manibus hostium evadendi absumas.