Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse, ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet.

cum haec consilia atque hic habitus animorum esset in castris, movere inde statuit in calidiora atque eo maturiora messibus Apuliae loca, simul quod, quo longius ab hoste recessisset, transfugia inpeditiora levibus ingeniis essent.

profectus est nocte ignibus similiter factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus contineret Romanos.

sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque montis exploratis cum relatum esset, visum procul hostium agmen, tum de insequendo eo consilia agitari coepta.

cum utriusque consulis eadem, quae ante semper fuisset, sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Servilium prioris anni consulem adsentiretur,

ex maioris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt.