Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam alternis imperitabant — imperium erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse. Hannibal id damnum haud aegerrime pati;

quin potius credere velut inescatam temeritatem ferocioris consulis ac novorum maxime militum esse.

et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse.

itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite

castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit transque proximos montis laeva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit,

ut diripiendis velut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret.

crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse longius spatium fuga praeciperet, falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules voluisse.

ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit.

tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam, ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset, crebros etiam relictos ignis.