Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
atqui
nec gloriandi tempus adversus unum est, et ego contemnendo potius quam adpetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi adversus Hannibalem est, qua ego gessi.
nec eventus modo hoc docet — stultorum iste magister est — ; sed eadem ratio, quae fuit, futura, donec res eaedem manebunt, inmutabilis est.
in Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia circa plena civium ac sociorum sunt; armis viris equis commeatibus iuvant iuvabuntque:
id iam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt; meliores prudentiores constantiores nos tempus diesque facit; Hannibal contra in aliena,
in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax; nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia;
nihil usquam sui videt; in diem rapto vivit; partem vix tertiam exercitus eius habet, quem Hiberum amnem traiecit; plures fame quam ferro absumpti, nec his paucis iam victus suppeditat.